monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 85, 5
De secundo problemate tuo, Tertullianus in libris de Monogamia disseruit, asserens, sanctos dici fidelium filios, quod quasi candidati sint fidei, et nullis idololatriae sordibus polluantur. Simulque considera, quod et vasa sacra in tabernaculo legimus, et caetera quae ad ritum caeremoniarum pertinent: cum utique sancta esse non possint, nisi ea quae sentiunt et venerantur Deum. Idioma igitur Scripturarum est, ut interdum sanctos pro mundis et purificatis atque expiatis nominent: sicut et Bethsabee sanctificata scribitur ab immunditia sua: et ipsum Templum, Sanctuarium nominatur.